Bannandrohungsbulle Leo X. "Exsurge Domine", 15. Juni 1520

BULLA CONTRA ERRORES MARTINI LUTHERI ET SEQUACIUM

Leo Episcopus Servus Servorum Dei

Ad perpetuam rei memoriam.

Vorwort. Der Papst ruft Gott, den Heiligen Petrus und den Heiligen Paulus und alle anderen Heiligen gegen die neuen Feinde der Kirche an.

Exsurge, Domine, et judica causam tuam, memor esto improperiorum tuorum, eorum, quae ab insipientibus fiunt tota die; inclina aurem tuam ad preces nostras, quoniam surrexerunt vulpes quaerentes demoliri vineam, cujus tu torcular calcasti solus, et ascensurus ad Patrem ejus curam, regimen et administrationem Petro tanquam capiti et tuo vicario, ejusque successoribus instar triumphantis Ecclesiae commisisti: exterminate nititur eam aper de silva, et singularis ferus depasci eam. Exsurge, Petre, et pro pastorali cura praefata tibi (ut praefertur) divinitus demandata, intende in causam sanctae Romanae Ecclesiae, Matris omnium ecclesiarum, se fidei magistrae, quam tu, jubente Deo, tuo sanguine consecrasti, contra quam, sicut tu praemonere dignatus es, insurgunt magistri mendaces introducentes sectas perditionis, sibi celerem interitum superducentes, quorum lingua ignis est, inquietum malum, plena veneno mortifero, qui zelum amarum habentes et contentiones in cordibus suis, gloriantur, et mendaces sunt adversus veritatem. Exsurge tu quoque, quaesumus, Paule, qui eam tuâ doctrinâ et pari martyrio illuminasti atque illustrasti. Jam enim surgit novus Porphyrius; quia sicut ille olim sanctos Apostolos injuste momordit, ita hic sanctos Pontifices praedecessores nostros contra tuam doctrinam eos non obsecrando, sed increpando, mordere, lacerare, ac ubi causae suae diffidit, ad convicia accedere non veretur, more haereticorum, quorum (ut inquit Hieronymus) ultimum presidium est, ut cum conspiciant causas suas damnatum iri, incipiant virus serpentis linguâ diffundere; et cum se victos conspiciant, ad contuinelias prosilire. Nam licet haereses esse ad exercitationem fidelium in dixeris oportere, eas tamen, ne incrementum accipiant, neve vulpeculae coalescant, in ipso ortu, te intercedente et adjuvante, extingui necesse est.
Exurgat denique, omnis Sanctorum, ac reliqua universalis Ecclesia, cujus vera sacrarum literarum interpretatione posthabita, quidam, quorum mentem pater mendacii excaecavit, ex veteri haereticorum instituto, apud semetipsos sapientes, scripturas easdem aliter quam Spiritus sanctus flagitet, proprio dumtaxat sensu ambitionis, auraeque popularis causa, teste Apostolo, interpretantur, immo vero torquent et adulterant, ita ut juxta Hieronymum jam non sit evangelium Christi, sed hominis, aut quod pejus est, diaboli. Exurgat, inquam, praefata Ecclesia sancta Dei, et una cum beatissimis Apostolis praefatis apud Deum omnipotentem intercedat, ut purgatis ovium suarum erroribus, eliminatisque a fidelium finibus haeresibus universis Ecclesiae suae sanctae pacem et unitatem conservare dignetur.

Die Irrtümer der Griechen werden durch Luther und seine Nachfolger wiederbelebt.

Dudum siquidem quod prae animi angustia et moerore exprimere vix possumus, fide dignorum relatu ac fama publica referente ad nostrum pervenit auditum, immo vero, pro dolor oculis nostris vidimus ac legimus, multos et varios errores quosdam videlicet jam per Concilia ac Praedec-essorum nostrorum constitutiones damnatos, haeresim etiam Graecorum et Bohemicam expresse continentes: alios vero respective, vel haereticos, vel falsos, vel scandalosos, vel piarum aurium offensivos, vel simplicium mentium seductivos, a falsis fidei cultoribus, qui per superbam curiositatem mundi gloriam cupientes, contra Apostoli doctrinam plus sapere volunt, quam oporteat; quorum garrulitas (ut inquit Hieronymus) sine scripturarum auctoritate non haberet fidem, nisi viderentur perversam doctrinam etiam divinis testimoniis, male tamen interpretatis, roborare: a quorum oculis Dei timor recessit, humani generis hoste suggerente, noviter suscitatos, et nuper apud quosdam leviores in inclyta natione Germanica seminatos.

Die Deutschen, die das Reich vom Papst empfingen, waren früher eifrige Kämpfer gegen Irrlehren, sie beleben aber jetzt die gefährlichsten Irrtümer.

Quod eo magis dolemus ibi evenisse, quod eandem nationem et nos et Praedecessores nostri in visceribus semper gesserimus caritatis. Nam post translatum ex Grecis a Romana Ecclesia in eosdem Germanos imperium, iidem Praedecessores nostri et nos ejusdem Ecclesiae advocates defensoresque ex eis semper accepimus; quos quidem Germanos, Catholicae veritatis vere germanos, constat haeresum (haeresium) acerrimos oppugnatores semper fuisse: cujus rei testes sunt laudabiles illae constitutiones Germanorum Imperatorum pro libertate Ecclesiae, proque expellendis exterminandisque ex omni Germania haereticis, sub gravissimis poenis, etiam amissionis terrarum et dominiorum, contra receptatores vel non expellentes olim editae, et à nostris Praedecessoribus confirmatae, quae si hodie servarentur, et nos et ipsi utique hae molestiâ careremus. Testis est in Concilio Constantiensi Hussitarum ac Wiccleffistarum, necnon Hieronymi Pragensis damnata ac punita perfidia.
Testis est totiens contra Bohemos Germanorum sanguis effusus. Testis denique est praedictorum errorum, seu multorum ex eis per Coloniensem et Lovaniensem Universitates, utpote agri dominici piissimas religiosissimasque cultrices, non minus docta quam vera ac sancta confutatio, reprobatio, et damnatio. Multa quoque alia allegare possemus, quae, ne historiam texere videamur, praetermittenda censuimus.
Pro pastorals igitur officii, divinâ gratiâ, nobis injuncti cura, quam gerimus, praedictorum errorum virus pestiferum ulterius tolerare seu dissimulare sine Christianae, religionis nota, atque orthodoxae fidei injuria nullo modo possumus. Eorum autem errorum aliquos praesentibus duximus inferendos, quorum tenor sequitur, et est talis: —

Ausgewählte 41 Sätze aus Luthers Werken

I. Haeretica sententia est, sed usitata, Sacramenta novae legis justificantem gratiam illis dare, qui non ponunt obicem.
II. In puero post baptismum negare remanens peccatum, est Paulum et Christum simul conculcare.
III. Fomes peccati, etiam si nullum adsit actuale peccatum, moratur exeuntem a corpore animam ab ingressu coeli.
IV. Imperfecta caritas morituri fert secum necessario magnum timorem, qui se solo satis est facere poenam purgatorii, et impedit introitum regni.
V. Tres esse partes poenitentiae, contritionem, confessionem, et satisfactionem, non est fundatum in sacra scriptura, nec in antiquis sanctis Christianis doctoribus.
VI. Contritio, quae paratus per discussionem, collectionem, et deteststionem peccatorum, qua quis recogitat annos suos in amaritudine animae suae, ponderando peccatorum gravitatem, multitudinem, foeditatem, amissionem aeternae beatitudinis, ac aeternae damnationis acquisitionem, haec contritio facit hypocritam, immo magis peccatorem.
VII. Verissimum est proverbium, et omnium doctrina de contritionibus hucusque data praestantius, de cetero non facere, summa poenitentia, optima poenitentia, nova vita.
VIII. Nullo modo praesumas confiteri peccata venialia, sed nec omnia mortalia, quia impossibile est, ut omnia mortalia cognoscas: unde in primitiva Ecclesia solum manifesta mortalia confitebantur.
IX. Dum volumus omnia pure confiteri, nihil aliud facimus, quam quod misericordiae Dei nihil volumus relinquere ignoscendum.
X. Peccata non sunt illi remissa, nisi remittente sacerdote credat sibi remitti; immo peccatum maneret nisi remissum crederet; non enim sufficit remissio peccati et gratiae donatio, sed oportet etiam credere esse remissum.
XI. Nullo modo confidas absolvi propter tuam contritionem, sed propter verbum Christi: "Quodcumque solveris." etc. Sic, inquam, confide, si
sacerdotis obtinueris absolutionem, et crede fortiter te absolutum; et absolutus vere eris, quidquid sit de contritione.
XII. Si per impossibile confessus non esset contritus, aut sacerdos non serio, sed joco absolveret, si tamen credat se absolutum, verissime est absolutus.
XIII. In sacramento poenitentiae se remissione culpae non plus facit Papa aut episcopus, quam infimus sacerdos; immo ubi non est sacerdos, aeque tantum quilibet Christianus, etiam si mulier, aut puer esset.
XIV. Nullus debet sacerdote respondere, se esse contritum, nec sacerdos requirere.
XV. Magnus est error eorum, qui ad sacramenta Eucharistiae accedunt huic innixi, quod sint confessi, quod non sint sibi conscii alicujus peccati mortalis; quod praemiserint orationes suas et praeparatoria; omnes illi ad judicium sibi manducant et bibunt; sed si credant et confidant se gratiam ibi consecuturos, haec sola fides facit eos puros et dignos.
XVI. Consultum videtur, quod Ecclesia in communi concilio statueret, laicos sub utraque specie communicandos; nec Bohemi communicantes sub utraque specie sunt haeretici, sed schismatici.
XVII. Thesauri Ecclesiae, unde Papa dat indulgentias, non sunt merita Christi et sanctorum.
XVIII. Indulgentiae sunt piae fraudes fidelium, et remissiones bonorum onerum, et sunt de numero eorum, quae licent, et non de numero eorum, quae expediunt.
XIX. Indulgentiae his, qui veraciter eas consequuntur, non valent ad remissionem poenae pro peccatis actualibus debitae ad divinam justitiam.
XX. Seducuntur credentes indulgentias esse salutares, et ad fructum spiritûs utiles.
XXI. Indulgentiae necessariae sunt solum publicis criminibus, et proprie conceduntur duris solummodo et impatientibus.
XXII. Sex generibus hominum indulgentiae nec sunt necessariae, nec utiles; videlicet mortuis seu morituris, infirmis, legitime impeditis, his qui non commiserunt crimina, his qui crimina commiserunt, sed non publica, his qui meliora operantur.
XXIII. Excommunicationes sunt tantum externae poenae, nec privant hominem communibus spiritualibus Ecclesiae orationibus.
XXIV. Docendi sunt Christiani plus diligere excommunicationem quam timere.
XXV. Romanus Pontifex, Petri successor, non est Christi vicarius super omnes mundi ecclesias ab ipso Christo in beato Petro institutus.
XXVI. Verbum Christi ad Petrum: "Quodcumque solveris super terram," etc., extenditur duntaxat ad ligata ab ipso Petro.
XXVII. Certum est in manu Ecclesiae aut Papae prorsus non esse statuere articulos fidei, immo nec leges morum, seu bonorum operum.
XXVIII. Si Papa cum magna parte Ecclesiae sic vel sic sentiret, nec etiam erraret, adhuc non est peccatum aut haeresis contrarium sentire, praesertim in re non necessaria ad salutem, donec fuerit per Concilium universale alterum reprobatum, alterum approbatum.
XXIX. Via nobis facta est enarrandi auctoritatem Conciliorum, et libere contradicendi eorum gestis, et judicandi eorum decreta, et confidenter confitendi quidquid verum videtur, sive probatum fuerit, sive reprobatum a quocunque concilio.
XXX. Aliqui articuli Joannis Husz condemnati in concilio Constantiensi sunt Christianissimi, verissimi et evangelici, quos non universalis Ecclesia posset damnare.
XXXI. In omni opere bono Justus peccat.
XXXII. Opus bonum optime factum veniale est peccatum.
XXXIII. Haereticos comburi est contra voluntatem Spiritûs.
XXXIV. Praeliari adversus Turcas est repugnare Deo visitanti iniquitates nostras per illos.
XXXV. Nemo est certus se non semper peccare mortaliter propter occultissimum superbaa vitium.
XXXVI. Liberum arbitrium post peccatum est res de solo titulo, et dum facit quod in se est, peccat mortaliter.
XXXVII. Purgatorium non potest probari ex sacra scriptura, quae sit in canone.
XXXVIII. Animae in purgatorio non sunt securae de earum salute, saltem omnes; nec probatum est ullis aut rationibus aut scripturis, ipsas esse extra statum merendi, aut agendae caritatis.
XXXIX. Animae in purgatorio peccant sine intermissione, quamdiu quaerunt requiem, et horrent poenas.
XL. Animae ex purgatorio liberatae suffragiis viventium minus beantur, quam si per se satisfecissent.
XLI. Praelati ecclesiastica et principes seculares non malefacerent si omnes saccos mendicitatis delerent.

Diese Thesen werden verurteilt und als häretisch, skandalös, anstößig und als gegen die Katholische Wahrheit gerichtet beurteilt.

Qui quidem errores respective quam sint pestiferi, quam perniciosi, quam scandalosi, quam piarum et simplicium mentium seductivi, quam denique sint contra omnem charitatem, ac sanctae Romanae Ecclesiae matris omnium fidelium et magistrae fidei reverentiam atque nervum ecclesiasticae disciplines, obedientiam scilicet, quae fons est et origo omnium virtutum, sine qua facile unusquisque infidelis esse convincitur, nemo sanae mentis ignorat. Nos Igitur in praemissis, utpote gravissimis, propensius (ut decet) procedere, necnon hujusmodi pesti morboque canceroso, ne in agro Dominico tanquam vepris nociva ulterius serpat, viam praecludere cupientes, habita super praedictis erroribus, et eorum singulis diligenti trutinatione, discussione, ac districto examine, maturaque deliberatione, omnibusque rite pensatis ac saeepius ventilatis cum venerabilibus fratribus nostris sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, ac regularium ordinum Prioribus, seu ministris generalibus, plurisbusque aliis sacrae theologiae, necnon utriusque juris professoribus sive magistris, et quidem peritissimis, reperimus eosdem errores respective (ut praefertur) aut articulos non esse catholicos, nec tanquam tales esse dogmatizandos, sed contra Ecclesivae Catholicae doctrinam sive traditionem, atque ab ea veram divinarum scripturarum receptam interpretationem, cujus auctoritati ita acquiescendum censuit Augustinus, ut dixerit, se Evangelio non fuisse crediturum, nisi Ecclesiae Catholicae intervenisset auctoritas. Nam ex eisdem erroribus, vel eorum aliquo, vel aliquibus, palam sequitur, eandem Ecclesiam, quae Spiritu sancto regitur, errare, et semper errasse. Quod est utique contra illud, quod Christus discipulis suis in ascensione sua (ut in sancto Evangelio Matthaei legitur) promisit dicens: "Ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi;" necnon contra Sanctorum Patrum determinationes, Conciliorum quoque et summorum Pontificum expressas ordinationes seu canones, quibus non obtemperasse omnium haeresum et schismatum, teste Cypriano, fomes et causa semper fuit.
De eorundem itaque venerabilium fratrum nostrorum consilio et assensu, se omnium et singulorum praedictorum maturâ deliberatione praedicta, auctoritate omnipotentis Dei, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et nostra, praefatos omnes et singulos articulos seu errores, tanquam (ut praemittitur) respective haereticos, aut scandalosos, aut falsos, aut piarum aurium offensivos, vel simplicium mentium seductivos, et veritate Catholicae obviantes, damnamus, reprobamus, ac omnino rejicimus, ac pro damnatis, reprobatis, et rejectis ab omnibus utriusque sexûs Christi fidelibus haberi debere, harum serie decernimus et declaramus.

Diese Irrtümer dürfen weder verteidigt noch veröffentlicht werden.

Inhibentes in virtute sanctae obedientiae ac sub majoris excommunicationis latae sententiae, necnon quoad Ecclesiasticas et Regulares personas, Episcopalium omnium, etiam Patriarchalium, Metropolitanarum et aliarum Cathedralium Ecclesiarum, Monasteriorum quoque et Prioratuum etiam Conventualium et quarumcunque dignitatum aut Beneficiorum Ecclesiasticorum, Saecularium aut quorum vis Ordinum Regularium, privationis et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda. Quo vero ad Conventus, Capitula seu domos, aut pia loca saecularium, vel regularium, etiam Mendicantium, necnon Universitatis etiam studiorum generalium quorumcunque privilegiorum indultorum a Sede Apostolica, vel ejus Legatis, aut alias quomodolibet habitorum, vel obtentorum, cujuscumque tenoris existant: necnon nominis et potestatis studium generale tenendi, legendi, ac interpretandi quasvis scientias et facultates et inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda: Praedicationis quoque officii ac amissionis studii generalis et omnium privilegiorum ejusdem. Quo vero ad saeculares ejusdem excommunicationis, necnon amissionis cujuscumque emphyteosis, seu quorumcunque feudorum, tam a Romana Ecclesia, quam alias quomodolibet obtentorum, ac etiam inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda. Necnon quo ad omnes et singulos superius nominatos, inhibitionis Ecclesiasticae sepulturae inhabilitatisque ad omnes et singulos actus legitimos, infamiae ac diffidationis et criminis laesae majestatis, et haereticorum et fautorum eorundem in jure expressis poenis, eo ipso et absque ulteriori declaratione per omnes et singulos supradictos, si (quod absit) contrafecerint, incurrendis. A quibus vigore cujuscumque facultatis et clausularum etiam in confessionalibus quibusvis personis, sub quibusvis verborum formis contentarum, nisi a Romano Pontifice vel alio ab eo ad id in specie facultatem habente, praeterquam in mortis artlculo constitute, absolvi nequeant. Omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus, tam Laicis quam Clericis, Saecularibus et quorumvis Ordinum Regularibus, et aliis quibuscumque personis cujuscumque status, gradus, vel conditionis existant, et quarumque ecclesiastica vel mundana praefulgeant dignitate, etiam S. R. E. Cardinalibas, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Episcopis, Patriarchalium, Metropolitanarum et aliaram Cathedralium, Collegiatarum ac inferiorum ecclesiarum Praelatis, Clericis aliisque personis Eccleslasticis, Saecularibus et quorumvis Ordinum etiam Mendicantium regularibus, Abbatibus, Prioribus vel Ministris generalibus vel particularibus, Fratribus, seu Religiosis, exemptis et non exemptis: Studiorum quoque Universitatibus Saecularibus et quorumvis Ordinum etiam Mendicantium regularibus, necnon Regibus, Imperatori, Electoribus, Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Capitaneis, Conductoribus, Domicellis, omnibusque Officialibus, Judicibus, Notariis Ecelesiasticis et Saecularibus, Communitatibus, Universitatibus, Potentatibus, Civitatibus, Castris, Terris et locis, seu eorum vel earum civibus, habitatoribus et incolis, ac quibusvis aliis personis Ecclesiasticis, vel Regularibus (ut praefertur) per universum orbem, ubicumque, praesertim in Alemania existentibus, vel pro tempore futures, ne praefatos errores, aut eorum aliquos, perversamque doctrinam hujusmodi asserere, affirmare, defendere, praedicare, aut iIli quomodolibet, publice vel occulte, quovis quaesito ingenio vel colore, tacite vel expresse favere praesumant.

Folgende Schriften Luthers werden verboten und sollen verbrannt werden.

Insuper quia errores praefati, et plures alii continentur in libellis seu scriptis Martini Luther, dictos libellos, et omnia dicti Martini scripta, seu praedicationes in Latino, vel quocumque alio idiomate reperiantur, in quibus dicti errores, seu eorum aliquis continentur, similiter damnamus, reprobamus, atque omnino rejicimus, et pro damnatis, reprobatis, ac rejectis (ut praefertur) haberi volumus, mandantes in virtute sanctae obedientiae et sub poenis praedictis eo ipso incurrendis, omnibus et singulis utriusque sexûs Christifidelibus superius nominatis, ne hujusmodi scripta, libellos, praedicationes, seu schedulas, vel in eis contenta capitula, errores, aut articulos supradictos continentia legere, asserere, praedicare, laudare, imprimere, publicare, sive defendere per se vel alium, seu alios directe vel indirecte, tacite vel expresse, publice vel occulte, aut in domibus suis sive aliis publicis vel privatis locis tenere quoquo modo praesumant; quinimmo illa statim post harum publicationem ubicumque fuerint, per ordinaries et alios supradictos diligenter quaesita, publice et solemniter in praesentia cleri et populi sub omnibus et singulis supradictis poenis comburant.

Martin Luther wurde oft mit väterlicher Liebe gewarnt und aufgefordert von diesen Irrlehren abzulassen und unter der Zusage des freien Geleits nach Rom gerufen.

Quod vero ad ipsum Martinum attinet, (bone Deus) quid praetermisimus, quid non fecimus, quid paternae charitatis omisimus, ut eum ab hujusmodi erroribus revocaremus? Postquam enim ipsum citavimus, mitius cum eo procedere volentes, illum invitavimus, atque tam per diversos tractatus cum legato nostro habitos, quam per literas nostras hortati fuimus, ut a paedictis erroribus discederet, aut oblato etiam salvo conductu et pecuniâ ad iter necessariâ, sine metu seu timore aliquo quem perfecta charitas foras mittere debuit, veniret, ac Salvatoris nostri Apostolique Pauli exemplo, non occulto, sed palam et in facie loqueretur. Quod si fecisset, pro certe (ut arbitramur) ad cor reversus errores suos cognovisset, nec in Romana curia, quam tantopere vanis malevolorum rumoribus plusquam oportuit tribuendo vituperat, tot reperisset errata; docuissemusque cum luce clarius, sanctos Romanos Pontifices, quos praeter omnem modestiam injuriose lacerat, in suis canonibus, seu constitutionibus, quas mordere nititur, nunquam errasse; quia juxta prophetam, nec in Galahad resina, nec medicus deest. Sed obaudivit semper, et praedicta citatione omnibus et singulis supradictis spretis venire contempsit, ac usque in praesentem diem contumax, atque animo indurate censuras ultra annum sustinuit: et quod deterius est, addens mala malis, de citatione hujusmodi notitiam habens, in vocem temerariae appellationis prorupit ad futurum concilium contra constitutionem Pii Secundi ac Julii Secundi, praedecessorum nostrorum, qua cavetur, taliter appellantes haereticorum poenâ plectendos (frustra etiam Consilii auxilium imploravit, qui illi se non credere palam profitetur); ita ut contra ipsum tanquam de fide notorie suspectum, immo vere haereticum absque ulterori citatione vel mora ad condemnationem et damnationem ejus tanquam haeretici, ac ad omnium et singularum suprascriptarum poenarum et censurarum severitatem procedere possemus.

Luther wird erneut aufgerufen, Buße zu tun, mit der Zusage, von der Kirche wie der verlorene Sohn wieder aufgenommen zu werden.

Nihilominus de eorundem fratrum nostroruin consilio, omnipotentis Dei imitantes clementiam, qui non vult mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat, omnium injuriarum hactenus nobis et Apostolicqae sedi illatarum obliti, omni qua possumus pietate uti decrevimus, et quantum in nobis est, agere, ut propositâ mansuetudinis viâ ad cor revertatur, et a praedictis recedat erroribus, ut ipsum tanquam filium illum prodigum ad gremium Ecclesiae revertentem benigne recipiamus. Ipsum igitur Martinum et quoscumque ei adhaerentes, ejusque receptatores et fautores per viscera misericordiae Dei nostri, et per aspersionem sanguinis Domini nostri Jesu Christi, quo et per quem humani generis redemptio, et sanctae matris Ecclesiae aedificatio facta est, ex tote corde hortamur et obsecramus, ut ipsius Ecclesiae pacem, unitatem et veritatem, pro qua ipse Salvator tam instanter oravit ad Patrem, turbare desistant, et a praedictis, tam perniciosis erroribus prorsus abstineant, inventuri apud nos si effectualiter paruerint, et paruisse per legitima documenta nos certificaverint, paternae charitatis affectum, et apertum mansuetudinis et clementiae fontem.

Luther wird aller seiner kirchlichen Ämter enthoben und die Möglichkeit gegeben, 60 Tage nach Veröffentlichung der Bulle seine Lehren zu widerrufen.

Inhibentes nihilominus eidem Martino ex nunc, ut interim ab omni praedicatione seu praedicationis officio omnino desistat. Alioquin in ipsum Martinum si forte justitiae et virtutis amor a peccato non retrahat, indulgentiaeque spes ad poenitentiam non reducat, poenarum terror coërceat disciplinae: eundem Martinum ejusque adhaerentes complices, fautores, et receptatores tenore praesentium requirimus, et monemus in virtute sanctae obedientiae, sub praedictis omnibus et singulis poenis eo ipso incurrendis districte praecipiendo mandamus, quatenus infra sexaginta dies, quorum viginti pro primo, viginti pro secundo, et reliquos viginti dies pro tertio et peremptorio termino assignamus ab affixione praesentium in locis infrascriptis immediate sequentes numerandos, ipse Martinus, complices, fautores, adhaerentes, et receptatores praedicti a praefatis erroribus, eorumque praedicatione, ac publications, et assertione, defensione quoque et librorum seu scripturarum editione super eisdem, sive eorum aliquo omnino desistant, librosque ac scripturas omnes et singulas praefatos errores seu eorum aliquos quomodolibet continentes comburant, vel comburi faciant. Ipse etiam Martinus errores et assertiones hujusmodi omnino revocet, ac de revocatione hujusmodi per publica documenta in forma juris valida in manibus duorum Praelatorum consignata ad nos infra alios similes sexaginta dies transmittenda, vel per ipsummet (si ad nos venire voluerit, quod magis placeret) cum praefato plenissimo salvo conductu, quem ex nunc concedimus deferenda, nos certiores efficiat, ut de ejus vera obedientia nullus dubitationis scrupulus valeat remanere.

Sollten Luther und seine Nachfolger nicht innerhalb von 60 Tagen ihre Lehren widerrufen, werden sie ausgeschlossen und es wird mit ihnen gemäß des Gesetzes verfahren werden.

Alias si (quod absit) Martinus praefatus, complices, fautores, adhaerentes et receptatores praedicti secus egerint, seu proemissa omnia et singula infra terminum praedictum cum effectu non adimpleverint, Apostoli imitantes doctrinam, qui haereticum hominem post primam et secundam correctionem vitandum docuit, ex nunc prout ex tunc, et e converso eundem Martinum, complices, adhaerentes, fautores et receptatores praefatos et eorum quemlibet tanquam aridos palmites in Christo non manentes, sed doctrinam contrariam, Catholicae fidei inimicam, sive scandalosam seu damnatam, in non modicam offensam divinae majestatis, ac universalis Ecclesiae, et fidei Catholicae detrimentum et scandalum dogmatizantes, claves quoque Ecclesiae vilipendentes, notorios et pertinaces haereticos eadem auctoritate fuisse et esse declarantes, eosdem ut tales harum serie condemnamus, et eos pro talibus haberi ab omnibus utriusque sexus Christi fidelibus supradictis volumus et mandamus. Eosque omnes et singulos omnibus supradictis et aliis contra tales a jure inflictis poenis praesentium tenore subjicimus, et eisdem irretitos fuisse et esse decernimus et declaramus.

Alle Katholiken werden ermahnt, keine der Bücher Luthers zu lesen, zu drucken oder zu veröffentlichen, vielmehr sie zu verbrennen.

Inhibemus praeterea sub omnibus et singulis praemissis poenis eo ipso incurrendis, omnibus et singulis Christi fidelibus superius nominatis, ne scripta, etiam praefatos errores non continentia, ab eodem Martino quomodolibet condita vel edita, aut condenda vel edenda, seu eorum aliqua tanquam ab homine orthodoxae fidei inimico, atque ideo vehementer suspecta, et ut ejus memoria omnino deleatur de Christifidelium consortio, legere, asserere, praedicare, laudare, imprimere, publicare, sive defendere, per se vel alium seu alios, directe vel indirecte, tacite vel expresse, publice vel occulte, seu in domibus suis, sive aliis locis publicis vel privatis tenere quoquomodo praesumant, quinimmo illa comburant, ut praefertur.

Sollte Luther ausgeschlossen werden, wäre es jedem Christen verboten, mit ihm oder seinen Anhängern Gemeinschaft zu pflegen oder sie zu beherbergen oder zu beschützen. Die Stadträte wären dann angehalten sie festzuhalten und nach Rom zu schicken.

Monemus insuper omnes et singulos Christifideles supradictos, sub eadem excommunicationis latae sententiae poena, ut haereticos praedictos declaratos et condemnatos, mandatis nostris non obtemperantes, post lapsum termini supradicti evitent et quantum in eis est, evitari faciant, nec cum eisdem, vel eorum aliquo commercium aut aliquam conversationem seu communionem habeant, nec eis necessaria ministrent.
Ad majorem praeterea dicti Martini suorumque complicum, fautorum et adhaerentium ac receptatorum praedictorum, sic post lapsum termini praedicti declaratorum haereticorum et condemnatorum confusionem universis et singulis utriusque sexus Christifidelibus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Patriarchalium, Metropolitanarum, et aliarum cathedralium, collegiatarum ac inferiorum ecclesiarum Praelatis, Capitulis, aliisque personis ecclesiastica, saecularibus et quoramvis Ordinum etiam Mendicantium (praesertim ejus congregationis cujus dictus Martinus est professus, et in qua degere vel morari dicitur) regularibus exemptis et non exemptis, necnon universis et singulis principibus, quacumque ecclesiastica vel mundana fulgentibus dignitate Regibus, Imperatoris Electoribus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Capitaneis, Conductoribus, Domicellis, Communitatibus, Universitatibus, Potentatibus, Civitatibus, Terris, Castris et locis, seu eorum habitatoribus, civibus et incolis omnibusque aliis et singulis supradictis per universum Orbem, praesertim in eadem Alemania constitutis mandamus, quatenus sub praedictis omnibus et singulis poenis, ipsi vel eorum quilibet, praefatum Martinum, complices, adhaerentes, receptantes et fautores personaliter capiant et captos ad nostram instantiam retineant et ad nos mittant: reportaturi pro tam bono opere a nobis et Sede Apostolica remunerationem, praemiumque condignum vel saltem eos et eorum quemlibet, de Metropolitanis, Cathedralibus, Collegiatis, et aliis ecclesiis, domibus, Monasteriis, Conventibus, Civitatibus, Dominiis, Universitatibus, Communitatibus, Castris, Terris, ac locis respective, tam clerici et regulares quam laici omnes et singuli supradicti omnino expellant.

Orte, die Luther aufnehmen sollten, werden mit Strafandrohung eingeschüchtert.

Civitates vero, Dominia, Terras, Castra, Villas, Comitatus, Fortilicia, Oppida et loca quaecumque ubilibet consistentia earum et eorum respective Metropolitanas, Cathedrales, Collegiatas et alias Ecclesias, Monasteria, Prioratus, Domus, Conventus et loca religiosa vel pia cujuscunque ordinis (tit praefertur) ad quae praefatum Martinum vel aliquem ex praedictis declinare contigerit, quamdiu ibi permanserint et triduo post recessum, ecclesiastico subjicimus interdicto.

Maßnahmen für die Verkündigung und die Durchführung der Bulle werden getroffen.

Et ut praemissa omnibus innotescant, mandamus insuper universis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Patriarchalium, Metropolitanarum et aliarum cathedralium ac collegiatarum ecclesiarum Praelatis, Capitulis aliisque personis ecclesiasticis, saecularibus et quorumvis Ordinum supradictorum regularibus, fratribus religiosis, monachis exemptis et non exemptis supradictis, ubilibet, praesertim in Alemania constitutis quatenus ipsi vel eorum quilibet sub similibus censuris et poenis co ipso incurrendis, Martinum omnesque et singulos supradictos qui elapso teremo hujusmodi mandatis seu monitis nostris non paruerint, in eorum ecclesiis, dominicis et aliis festivis diebus, dum inibi major populi multitudo ad divina convenerit, declaratos haereticos et condemnatos publice nuncient faciantque et mandent ab aliis nunciari et ab omnibus evitari. Necnon omnibus Christifidelibus ut eos evitent, pari modo sub praedictis censuris et poenis. Et praesentes literas vel earum transumptum sub forma infrascripta factum in eorum ecclesiis, monasteriis, domibus, conventibus et aliis locis legi, publicare atque affigi faciant. Excommunicamus quoque et anathematizamus omnes et singulos cujuscumque status, gradiis, conditionis, prae-eminentiae, dignitatis aut excellentiae fuerint qui quo minus praesentes literae vel earum transumpta, copiae seu exemplaria in suis terris et dominiis legi, affigi et publicare possint, fecerint vel quoquomodo procuraverint per se vel alium seu alios, publice vel occulte, directe vel indirecte, tacite vel expresse.
Postremo quia difficile foret praesentes literas ad singula quaeque loca deferri in quibus necessarium foret, volumus et apostolica authoritate decernimus, quod earum transumptis manu publici notarii confectis et subscriptis, vel in alma Urbe impressis et sigillo alicujus ecclesiastici Praelati munitis ubique stetur et plena fides adhibeatur, prout originalibus literis staretur, si forent exhibitae vel ostensae.
Et ne praefatus Martinus omnesque alii supradicti, quos praesentes literae quomodolibet concernunt, ignorantiam earundem literarum et in eis contentorum omnium et singulorum praetendere valeant, literas ipsas in Basilicas Principis Apostolorum et Cancellariae Apostolicae, necnon Cathedralium ecclesiarum Brandeburgen., Misnen. et Morspergen. (Merseburg) valvis affigi et publicari debere volumus, decernentes, quod earundem literarum publicatio sic facta, supradictum Martinum omnesque alios et singulos praenominatos, quos literae hujusmodi quomodolibet concernunt, perinde arctent, ac si literae ipsae die affixionis et publicationis hujusmodi eis personaliter lectae et intimatae forent, cum non sit verisimile, quod ea quae tam patenter fiunt debeant apud eos incognita remanere.
Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, seu si supradictis omnibus et singulis vel eorum alicui aut quibusvis aliis a Sede Apostolica praedicta, vel ab ea potestatem habentibus sub quavis forma, etiam confessionali et cum quibusvis etiam fortissimis clausulis, aut ex quavis causa, seu grandi consideratione, indultum vel concessum existat, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per literas Apostolicas, non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generates id importantes, de indulto hujusmodi mentionem, ejusdem indulti tenores, causas et formas perinde ac si de verbo ad verbum insererentur, ita ut omnino tollatur, praesentibus pro expressis habentes.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae damnationis, reprobationis, rejectionis, decreti, declarationis, inhibitionis, voluntatis, mandati, hortationis, obsecrationis, requisitionis, monitionis, assignationis, concessionis, condemnationis, subjectionis, excommunicationis, et anathematizationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Dat. Romae apud S. Petrum anno incarnationis Dominicae Milesimo Quingentesimo Vigesimo. XVII. Kls. Julii. Pontificatus Nostri Anno Octavo.
Visa. R. Milanesius.
Albergatus.
Impressum Romae per Iacobum Mazochium
De Mandato S. D. N. Papae.

Quelle

Carl Mirbt / Kurt Aland: Quellen zur Geschichte des Papstums und des römischen Katholizismus J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1967, S. 504


| zum Textbeginn |


Dieses Papier ist ausschließlich für den persönlichen Gebrauch bestimmt.
URL: http://www.efg-hohenstaufenstr.de/downloads/texte/exsurge_domine.html
Ins Netz gesetzt am 12.12.2002; letzte Änderung: 14.12.2008
Home | Links | Downloads | Webmaster |